Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31] " Anacharsis," inquit, "invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur." Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt 1 videri versus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse sapientem; cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientiam 2 invenire desîmus. known in preMycenean times, and was a very ancient invention to the oldest Epic poets." Seneca is right. [p. 420]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.